Oraciones de relativo
Para imprimir
  1. Litteras accepi quas ad me misisti.
  2. Urbs a duce deleta est in quam cives fugerant.
  3. Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi.
  4. Scipio, qui in Hispania Carthaginienses devicerat, Romam venit.
  5. Legi perlibenter epistulam quam ad te Brutus misit ex Asia.
  6. In locum Romani pervenerunt qua hostes iter fecerant.
  7. Caesar speculatores dimisit, qui naturam loci cognoscerent.
  8. Omnia quae scio vobis iam dixi.
  9. In oppidum Galli sese receperunt, quorum agros Germani vastaverant.
  10. Senes semper laudabunt id quod iuvenes contemnunt.
  11. Sagunti fuimus, cuius incolae atrocem oppugnationem toleraverunt.
  12. Sallustius bellum scripsit quod populus romanus cum Iugurtha fecit.
  13. Caesar in eas civitates quae obsides non dederant bellum gerere instituit.
  14. Galliae incolae inimici sunt Germanis, quibuscum saepe bella gerunt.
  15. Phidias Minervae simulacrum fecit, quo ornavit templum quod Athenienses illi deae sacraverunt.
  16. Interea ad Hispanias Publius Cornelius Scipio, filius Publii Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, mittitur. Is Carthaginem Hispaniae capit,in qua omne aurum et argentum et belli apparatum Afri habebant.