I certamen Caesarianum (MMX)- PRIMA PARS.

 

Cum iam muro turres adpropinquassent, ex captivis Caesar cognovit Vercingetorigem, consumpto pabulo, castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidiandi causa eo profectum (1), quo nostros postero die pabulatum venturos (2) arbitraretur. Quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra mane pervenit.

 

Caesar,De bello Gallico, VII 18


I certamen Caesarianum (MMX)- SECUNDA PARS.

 

Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortes duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmo nenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cobortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.

 

Caesar,De bello civili, II 19

....